- SCHILLINGSFURST
- SCHILLINGSFURSTcastrum Germaniae in Franconia, cum titulo Comitatus, sub proprio Comite ex Familia Hohenlocia. Huius enim cum praecipua divisio sit in duos ramos Langenburgicum et Waldenburgicum; hic posterior iterum in alios, quorum unus Schillingsfurstius est, abit. Et quidem Georgius Fridericus fil. Eberhardi Comitis de Hohenlohe in Waldenburg (qui obiit A. C. 1570.) ex Agatha Comite Tubingensi; iunxit sibi Dorotheam Ruthenam, atque inter alios genuit Georgium FridericumComitem de Hohenlohe in Schillingsfurst, defunctum A. C. 1635. quô et Dorotheâ Sophiâ Solmensi nati sunt, Elisabetha Dorothea (nata 1617. uxor Georgii Alberti Comitis Erpachii) Ethestina Sophia (nata 1618. uxor Wilhelmi Comitis Solmensis) Philippina Sabina (nata 1620. uxor Friderici Comitis Wiedae) Maria Iuliana (nata 1622. uxor Caroli Magni Marchionis Badensis et durlacens.) Carola Christina (nata 1625. uxor Georgii Ernesti Comitis Erpachii) et praeter alios utriusque sexus, qui caelibes defuncti, Christianus (natus 1627. Maritus Luciae Hatzfeldiae et Gleichensis) et Ludovicus Gustavus (qui natus A. C. 1634. uxorem sibi iunxit Mariam, eôdem cum Lucia praefata patre Hermannô Comite Hazfeld. et Gleichen gentiam) omnes Comites Hohenloe etc. in Schillingsfurst. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatro Nobil. Europ. Part. I. p. 117. et Part. 3. p. 83. ubi Christiani quoque et Ludovici Gustavi sobolem enumerat, quorum illi solum filius superstes Fridericus Hermannus (natus 1658.) ibi memoratur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.